CLASSIS

CLASSIS
I.
CLASSIS
oppid. prope Ravennam, cuius meminit Ael. Spartian. in Didii Iuliani vita, c. 6. hodie eius nihil extare, praeter monasterium D. Apollinari dicatum, Hieron. Rubeus, et Leander auctores sunt. Ibi Candiano amnis in mare Adriaticum se exonerat. Nunc etiam Classe. Baudrand.
II.
CLASSIS
proprie vox nautica vel ὐπὸ τῶ κάλων, a lignis: vel a voce κάλως, rudens, vel quasi Calassis, ab antiquo Calare congregatio enim est. Improprie ordinem civium denotat; quales Classes a Servio Tullio Romae in stitutas sex legimus, quae 193. civium centurias sub se continebant. Primam fecit eorum, quorum maximus census erat, nec minor centum mini, i. e. 10000. librarum Turonicarum: Hos arma habere imperavit, clypeum, arginum, loricam ex aere galeamque et ocreas, tela, hastam et gladium; distinxitque in 40. centurias iuniorum, qui primum semper locum tenebant in acie, et totidem seniorum, quibus urbis custodia erat commisla. Secundae Classis census erat intra 10000. drachmarum usque ad minas 70. Ex his conscriptae 20. centuriae: qui arma eadem gestare iussi, loricis solum carentes, scuta pro clypeis habebant, iterum divisi in 10. centurias iuniorum et totidem seniorum, quorum aetas 45. annos excessit. Tertiae census, ut ad 7500. drachmas non perveniebat, ita 50. minis maior erat. His non loricae solum, sed et ocreae ademptae erant, divisique similiter in 20. centurias, in acie proximum post secundae Classis cives ordinem tuebantur. Qui porro minus 5000. drachmarum possidebant, usque ad 20. minas, quartam constituêre, totidem centuriis, in seniorum pari cum prioribus modo ac iuniorum centurias distinctis constantem: His arma imperata, scuta, hastae, et gladii, locusque in postrema acie imperatus est. In quintam Classem reiecti sunt, quorum facultates censerentur inter 25. minas et duodecim cum dimidia; Eorum 30. erant centuriae, pro aetatis ratione similiter divisae. His imperatum, ut cum fundis et iaculis militarent extra ordines. Iussae etiam armatos sequi quatuor inermes centuriae, duae ad armorum et machinarum fabricam; totidem Cornicinum, Tibicinum quique aliis instrumentis signa canerent. Opifices in secunda classe censebantur, adscripta senioribus una eiusdem aetatis centuria; altera iuniorum stipendia faciebat cum iuvenibus. Tubicines et Cornicines quartae pars erant, pari aetatis discrimine: Equitum delectus ex opulentissimis fuit. Sexta Classis ac ultima eorum civium erat, quorum census minor erat duodecim minis ac dimidiâ: Hi, licet numerô reliquas omnes classes superarent, in unum ordinem congesti immunes fu1ere a tributis ac militia. Vide Dionys. l. 4. et supra in vocibus Census, item Centuria. Addam solum, primae tantum Classis cives, per excellentiam Classicos fuisse dictos, unde hodieque optimae notae ac auctoritate dignissimos Auctores Classicos vocamus; A. Gellius, l. 7. c. 13. Classici, inquit, dicebantur non omnes, qui in classibus er ant sed primae tantum classis homines: qui centum et viginti quinque milia aeris ampliusve censi erant. Faciunt autem
centum milia aeris, inquit Anthon. Thysius in hunc locum, 3000 florenorum Hollandicorum: iuxta Thom. Godwynum ducentad libras Sterlingas, Anthol. Rom. l. 3. sect. 1. c. 4. Ab eadem voce orta phrasis, Classicum canere, Germanice Larmen blasen: Fiebat illud, non primô unius ac singularis tubae sonô, qui Primipili fortasse haud longe ab Imperatore nutu incinuit: nec secundô aliquot aliorum, qui in loco quodam orbiculato ac fortassis altiore stabane ad signa et Aquilas: sed tertiô omnium aliorum per cohortes, per turmas, qui pariter iam Classicum canebant. Vide Lipsium de Mil. Rom. et Stewechium, ad Vegetium, ut et infra in voce Tuba. Olim vero Classicum buccinâ seu cornu cani solebat, et convocationis militum ad bellum instans signum erat: sed proelii conferendi signum tubâ dabatur. Buccinam autem comitabantur vel praecedebant litui.
Lucan. l. 7. v. 475.
---- ---- stridulus aer
Elisus lituis, conceptaque Classica cornu:
Tunc ausae dare signa tubae ----
Aperte etiam Isidorus, Origin. l. 17. c. 4. Buccina insonans sollicitudinem ad bella denuntiabat. Virg. l. 7. Aen. v. 519. qua buccina signum Dira dedit --- Tuda autem proelia indicabat, ut l. 9. Aen. v. 503. At tuba terribilem sonitum dedit aere canorô. Cuius sonitus varius est, nam interdum canitur, ut bella committantur, interdum ut insequantur eos, qui fugiunt, interdum receptui, nam receptus dicitur, quo se exercitus recipit: unde et signa receptui canere dicunter. Classica sunt cornua, quae concinendi causâ erant facta, et a calando classica dicebantur, de quibus Virgilius, l. 7. Aen. v. 637. Classica namque volant. Apud Amazonas autem non tubâ, sed sistrô, a Regina, vocabatur feminarum exercitus. Glossar. Graeco-Latinum, περιφερὴς σάλπιγξ. Classica. Vide de Classicum incinendi modo, etiam apud Dionem Cassium nonnulla, l. 47. ubi tamen tubae et Classici differentiam confundit etc. Delrius, ad Thyestem. Sen. v. 574. Ioanni de Ianua Classicum proprie est Concentus et concordia omnium instrumentorum simul sonantium, sivesint tubae vel cornua in bello, sive sint campanae omnes alicuius Campanilis: quod Galli Glas, Occitani Classes dicunt, quia, ut ait Honorius Augustodun. in Gemma Animae, l. 1. c. 73. cum campanae sonantur, quasi per Classica milites ad proelium incitantur, Hinc in Vitis Abbatum S. Albani, Pulsatô sollenni classicô. Florent. Wigorniensis A. C. 1139. S. Oswaldi reliquias, albis induti, totâ sonante classe extulimus. Guil. Brito, Philippidos l. 12.
Classica per vicos resonant, ut multiplicatô
Concentu maiore sonô se vota revelent.
Fortunatus, l. 3. Poem. 4. de Dedic. Eccl.
Nunc Domini laudes, inter tua Classica, canta,
Et Trinitatis opem machina trina sonet etc.
apud Car. du Fresne Glossar. De Classibus, in quas Athenienses olim divisi, dicemus aliquid infra, voce Naucrati.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Classis — Clas sis, n.; pl. {Classes}. [L. See {Class}, n.] 1. A class or order; sort; kind. [Obs.] [1913 Webster] His opinion of that classis of men. Clarendon. [1913 Webster] 2. (Eccl.) An ecclesiastical body or judicatory in certain churches, as the… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Classis — (Portus Classis), der von Augustus angelegte Hafen von Ravenna, der für die Kriegsflotte des Adriatischen Meeres bestimmt war; ward um 750 von dem Langobarden Luitprand zerstört. Seinen Namen bewahrt die aus dem 6. Jahrh. stammende Kirche Sant… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Classis [1] — Classis (lat.), 1) Abtheilung, Klasse; daher Classici, s.d.; 2) Flotte; daher die Schiffsmannschaft Classiarii, s.d.; 3) (Klasse, Naturgesch.), eine der höchsten Abtheilungen der naturgeschichtlichen Systeme, welche die Ordnungen, Familien,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Classis [2] — Classis (a. Geogr.), Hafen von Ravenna, s.d …   Pierer's Universal-Lexikon

  • classis — index class Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Classis — ⇒ Klasse …   Deutsch wörterbuch der biologie

  • classis — [klas′is] n. pl. classes [klas′ēz΄] [L, CLASS1] 1. a governing body in certain Reformed churches, consisting of the minister and representative elders from each church in a district 2. such a district …   English World dictionary

  • Classis — Der Begriff Classis (lateinisch „Herbeirufung“, auch im Sinne von „Ladung“, „Aufgebot“) bezeichnet: eine Klasse von römischen Bürgern entsprechend der Einteilung des Servius Tullius eine Abteilung im römischen Heer, siehe Classis (Militär) die… …   Deutsch Wikipedia

  • classis — noun (plural classes) Etymology: New Latin, from Latin, class Date: 1593 1. a governing body in some Reformed churches (as in the former Reformed Church in the United States) corresponding to a presbytery 2. the district governed by a classis …   New Collegiate Dictionary

  • Classis (Militär) — Classis im Sinne des römischen Militärs ist nicht die Bezeichnung der römischen Version der griechischen Phalanx sondern allgemein die Bezeichnung für eine militärische Einheit/Abteilung, deren kleinste in der Infanterie seit der Servianischen… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”